monumenta.ch > Lucanus > sectio 603 > sectio 250 > 9 > sectio 687 > sectio 579 > bnfNAL1615.98 > 10 > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 29, 9
Unde videat qui potest an verum sit quod, Philippo teste, ferunt quidam atque confirmant, illam immensam maris Oceani effusionem per omnium regionum ac patriarum fluvios ituram, uno puncto temporis fieri. Scimus enim nos, qui diversum Britannici maris littus incolimus, quod ubi hoc aequor aestuare coeperit, ipsa hora aliud incipiat ab aestu defervere; et hinc videtur quibusdam quia recedens aliunde aliorsum unda recurrat, iterumque relictis quos adierat finibus, priores festina repetat, ideoque se ad tempus maior malina his littoribus abiens amplius abducat, ut alibi adveniens amplius exundare sufficiat, quod ex lunae cursu potest facillime deprehendi.